Oliverus Sacks
Obitus: 30 Augusti 2015; Greenwich Village
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Oliverus Sacks[1] (natus Londinii die 9 Iulii 1933; mortuus Novi Eboraci in urbe die 30 Augusti 2015) fuit neurologus, scriptor, et chemicus Americano-Britannicus suis studiis eruditus, qui munere neurologiae professoris in Schola Medica Universitatis Novi Eboraci functus est.
Alumnus scholae Coletinae Londiniensis et Collegii Reginae apud Oxonienses, Civitates Foederatas petivit ubi docens internus iuxta Nosocomium Montis Zionis(en) Franciscopoli meruit. Multos annos in parte clinica Collegii Medici Alberti Einstein Universitatis Yeshivae degit. Ab anno 2007 ad annum 2012, professor neurologiae, neuropsychologiae et psychiatriae in Universitate Columbiae versatus est, ubi munus "Artificis Columbiani" sustinuit. Locum professoris visitantis in Universitate Warwicensi tenuit.[2]
Sacks fuit auctor permultorum librorum prosperrimorum,[3] inter quos sunt congeries studiorum casus hominum turbatione neurologica affectorum. Liber eius Awakenings (1973), narratio autobiographica suorum conatuum ad aegros encephalitem lethargicam patientes adiuvandos ut proprium munus neurologicum recuperarent, ad pelliculam eiusdem nominis anno 1990 accommodata est, Robino Williams et Roberto De Niro primas partes agentibus, quae nominationem Praemii Academiae accepit. Ipse et liber Musicophilia: Tales of Music and the Brain ('Musicophilia: fabulae musicae et cerebri') fuerunt res "Musical Minds" ('Mentes musici'), eventus seriei Novae, abs canali PBS emissae.
Opera maiora
[recensere | fontem recensere]- Migraine (1970)
- Awakenings (1973)
- A Leg to Stand On (1984)
- The Man Who Mistook His Wife for a Hat (1985)
- Seeing Voices: A Journey Into the World of the Deaf (1989) (Paginae selectae apud Google Books)
- An Anthropologist on Mars (1995)
- The Island of the Colorblind (1997)
- Uncle Tungsten: Memories of a Chemical Boyhood (2001)
- Oaxaca Journal (2002)
- Musicophilia: Tales of Music and the Brain (2007)
- The Mind's Eye (2010)
- Hallucinations (2012)
- On the Move (2015) (autobiographia)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Oliverum Sacks": Oratio 2005
- ↑ "NYU Langone Medical Center Welcomes Neurologist and Author Oliver Sacks, MD," newswise.com, 13 Septembris 2012.
- ↑ "Borzoi Reader | Authors | Oliver Sacks". About the Author. Random House.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Will Self, Andrew Solomon, Sue Halpern, "Tea with Oliver Sacks" in The Guardian (4 Septembris 2015)
- Adam Zeman, "Oliver Sacks obituary" in The Guardian (30 Augusti 2015)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Oliverum Sacks spectant. |
- Viri
- Nati 1933
- Mortui 2015
- Alumni Scholae Sancti Pauli Coletinae
- Alumni Universitatis Oxoniensis
- Atheistae Civitatum Foederatarum
- Auctores Anglici
- Autobiographi
- Incolae Angliae
- Incolae Novi Eboraci
- Iudaei
- Lectores
- Medici Britanniae
- Neurologi
- Professores Universitatis Columbiae
- Professores Universitatis Yeshivae
- Psychologi Civitatum Foederatarum
- Scriptores Civitatum Foederatarum
- Socii Academiae Artium et Litterarum Americanae
- Socii Guggenheimiani